Charter Document - 05090013
| Charter Number: | 05090013 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Will |
| Date: | 0820 - 0838 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Non est nostre possibilitatis verbis ostendere quante devotionis erga hunc locum Domnus Albericus Episcopus extiterit quantumque eum dilexerit Verumptamen si verba nostra ad hoc non sufficiunt opera ipsius et beneficia clamant et ostendunt In hoc enim apparet illum Monasterium istud super omnia dilexisse quod quecumque potuit et undecumque huic loco attrahere non omisit Adnotavimus quedam de donariis ipsius prout tenuitas memorie nostre recordari potuit Quorum quedam adhuc retinemus et possidemus quedam partim debilitate nostra partim infidelitate pervasorum perdidimus Est apud nos pallium satis pulchrum visu columbis in eo seriatim et pulcherrime contextis unde ipse multis diebus infulam habuit Sunt apud nos de libris quos ipse sanctis Apostolis Petro et Paulo obtulit Textus Evangeliorum unus Augustinus ad litteram Liber Regum cum Actibus Apostolorum in eodem volumine Beda super Lucam Quippe non inmerito sperabat salutem et vitam anime pro eos a Domino Jhesu Christo consequi per quos sanitatem corporis et valitudinem receperat Hujus itaque spei atque fidei constantia fisus postquam plurima huic loco ante se premisit ad extrema vite propinquans in hoc Monasterio se sepeliri voluit quod et factum est Jacet namque benedictum corpus ipsius ad dexteram partem Altaris sancte Marie anima vero ipsius cum electis et sanctis Dei requiescat in pace Amen
