Charter Document - 05090010
Charter Number: | 05090010 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 0827 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Similiter etiam facta est commutatio inter Abbatem Besuesem nomine Seraphin et Abbatem Theutonem Monasterii sancti Leodegarii quod Campellense nominatur cujus series ita se habet Auxiliante Domino nostro Jhesu Christo placuit atque convenit coram Domno Alberico Lingonensi Episcopo inter Abbatem Seraphin et Theuthonem Abbatem de Monasterio sancti Leodegarii ut aliquid de terris sancti Petri Besuensis et sancti Leodegarii pro communi oportunitate mutare deberent quod ita fecerunt Dedit Theutho Abbas de parte sua ad partem Seraphin coram Alberico Episcopo in cenobio S Petri Besuensis curtile unum situm in villa Besua Habet idem curtile in longo perticas arpennales XLVIII et in transverso perticas arpennales III et pedales septem De utroque latere terra sancti Petri est Dedit autem Albericus Episcopus et Seraphin Abbas de terra sancti Petri Besuensis ad partem Theutonis Abbatis sancti Leodegarii curtile unum situm in villa Baciaco Terminatur autem ab uno latere terra Flaviniacensis Monasterii et habet perticas arpennales XVI et in transverso perticas arpennales V Similiter in alio loco in ipsa fine Basciacense peciolam unam de terra que habet in longum perticas arpennales VIII et in transverso perticas arpennales IIII Si quis vero quod nec fieri credimus de heredibus nostris aut qualibet persona contra hanc commutationem venire conatus fuerit inferat ei cui litem intulerit duas untias de auro Actum Fonte Besua Monasterio publico III Kalend April anno XIII Imperii Domni Hlucdovici Imperatoris