Charter Document - 05090007
Charter Number: | 05090007 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0752 - 0800 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Merito beneficia que possident amittere videntur qui non solum largitoribus ipsorum beneficiorum ingrati existunt verum etiam infideles eis esse comprobantur Ad hujusmodi igitur exemplum postquam omnibus patefactum est qualiter Adalricus Dux Deo sibi contrario nobis infidelis apparuit et se Austrasiis consociavit ut adversum nos et nostros fideles scelera sua si Dominus Deus permisisset exercuisset nos propter ipsum facinus omnes res suas ad nostrum fiscum jussimus revocari Cognoscat itaque utilitatis vestre magnitudo quod res nominatas Fiscafelinis una cum appenditiis suis et adjacentiis et cum colonica trevario et quidquid supradictus Adalricus de quolibet adtracto ibidem tenuit vel possedit ei Monasterio quod appellatur Fons Besue quod est in honore sancti Petri et Pauli ac ceterorum sanctorum constructum ubi venerabilis vir Waldelenus preesse dinoscitur plena et integra gratia totum nos concessisse Quapropter per hoc nostrum Preceptum decernimus ordinandum et in perpetuum volumus esse mansurum ut memoratus Abbas Waldelenus predicto Monasterio Fontis Besue res jam dictas una cum edificiis mancipiis accolabus terris pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus accessibusque omnibus vel reliquis quibuscumque beneficiis cum omni usu fructuario ex nostre largitatis munere perpetualiter recipiat possidendas Et ut hec preceptio firmior habeatur et futuris temporibus inconvulse teneatur manus nostre subscriptionibus eam decrevimus roborare Signum Theoderici Regis Datum mense Septembri die IIII anno quarto regnante Theoderico Rege Gybertus notarius