Charter Document - 05090005
Charter Number: | 05090005 |
---|---|
Cartulary Title: | Chronique de Saint-Pierre de Bèze [Chronique de l'Abbaye de Saint-Bénigne de Dijon: suivie de la Chronique de Saint-Pierre de Bèze] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0657 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Clotharius Rex Francorum viro illustri Sichelmo Duci Regem celorum qui super omnes Reges termino inmenso nullo imperio regitur et super omnes sedes Angelicas sua pietate et potentia tenet principatum erga solium regni nostri quod ipse nobis ad regendum commisit credimus esse cultorem si oportuna beneficia ad loca sanctorum devota mente prestamus vel nostris oraculis confirmamus Igitur venerabilis vir Waldelenus Abbas ad presentiam nostram veniens glorie regni sub gessit quod genitor suus Amalgarius et genitrix sua Aquilina quondam pro Dei amore Monasterium nuncupatum Fontem Besuam in pago Attoariarum suo opere in honore sancti Petri et Pauli edificassent et Monachos ibidem sub regula beati Columbani seu beati Benedicti adunassent et maximam partem de facultate sua ipsi Monasterio delegassent sed postea insidiante parte adversa ipsum Monasterium a malis hominibus irruptum et expoliatum fuerit et omnes carte quas de supradicto loco vel de reliquis locis memoratus Amalgarius vel conjunx sua ibi delegaverunt cum multis aliis rebus ablate Unde memoratus Waldelenus relatione vestra pro firmitatis studio petiit Celsitudinem nostram ut quascumque res ipsius Monasterii seu prescripti loci in Dei nomine per Precepti nostri auctoritatem deberemus confirmare Cujus peticione mercedem nobis in omnibus adquirere cupientes nos id prestitisse et confirmasse cognoscite Precipimus igitur ut quidquid constat a prefato Amalgario et ejus matrona Aquilina vel ab aliis Deum timentibus hominibus ipsi Monasterio collatum ad integrum hoc habeat teneat et possideat et nostris et futuris Deo auxiliante temporibus ipsam scilicet Besuam cum omnibus appenditiis suis cum terris et edificiis cum sylvis et accessibus omnibus cum mancipiis et colonis et servientibus totum liberrime et integerrime Vetus vineas cum omnibus appenditiis suis et silvis Tilerias Beriam Tregias Cypetum Buxatellum Vendoveram Auxiliacum cum appenditiis suis et silvis et colonicis Blaniacum Berlariam Baymam Viriacum Attiviacum Noviliacum villam Calatunnam Curtem Molinensem Mercennacum cum vineis duodecim et vinitoribus et colonicis qui excolere videntur Apud Cocheiacum vineas non minime quantitatis In pago Belnensi vineas octo cum vinitoribus et colonicis In villam que Vaona dicitur vineas et terras cum servis et ancillis excolentibus eas Terras quas habebat in Divione et in fine Domni Petri et Longovico et in Canavis et in Arzilias et Tremoldo et Proviso et Disto In Gibriaco vinearum non modicam quantitatem cum vinitoribus et colonicis et silvis et pratis et omnibus adjacentiis suis cum servis et ancillis omnia omnino liberrime In villa et in Chaciaco quidquid habebat ipse Amalgarius In villa que Patriniacus dicitur mansum unum optimum cum omnibus appenditiis suis Villam Majescum cum adjacentiis suis Villam Alteriacum et villam Boensem similiter cum omnibus appenditiis suis Villam Talamarum et villam Ginceniacum Omnia hec integerrime hac liberrime cum omnibus ad ea pertinentibus Ut autem hec scriptio firma et stabilis in evum permaneat et a nullo nostrorum successorum sit permutanda nostro nomine insigniri et anuli impressione jussimus sigillari Signum Chlotarii Regis Datum mense Augusto anno ab Incarnatione Domini DCLVIII indictione prima anno VIII regni Clotharii Actum Nemauso feliciter Non solum autem hec confirmavit sed et Defensorem et Advocatum Gengulfum virum illustrissimum predicto Monasterio constituit quod ejus littere indicabunt