Charter Document - 05080012

Charter Document - 05080012


Charter Number: 05080012
Cartulary Title: Le cartulaire de la ville d'Arbois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1253
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Valcherus dominus de Andelot notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod pro elemosinis condam factis et diuisis a fratribus nostris Renaldo et domino Johanne ecclesie Beate Marie de Castello supra Salinum vbi corpora eorum sunt sepulta pro anniuersariis pro eisdem faciendis presente viro religioso priore Gigniaci dedimus et assedimus ex sana sciencia dicte ecclesie de Castello tres partes vnius quarterii murie de manso Barengerii Ruphi in puteo Salinensi Burgi comitis Burgundie palatini liberas et integras in perpetuum quiete et pacifice possidendas de quo prior Gigniaci tunc temporis prior de Castello et fratres monachi ejusdem loci se habent penitus pro contentis Et sciendum quod ad requisitionem dicti prioris super elemosina a matre nostra facta in terris apud Andelot et in hominibus apud Cherence et in territorio pro anniuersario faciendo pro ea in ecclesia Beate Marie de Castello inter nos et dictum priorem fuit concordatum et pacificatum sub hac forma quod idem prior quitauit nobis et nostris in perpetuum quicquid juris dicta ecclesia habebat apud predicta loca de Andelot et de Cherence Nos vero hac de causa dedimus et assedimus sepedicte ecclesie pro eodem anniuersario matris nostre faciendo viginti solidos stephanensium singulis annis super sexto nostro et jure nostro hereditario murie de la Domene eidem ecclesie in festo Beati Andree apostoli annuatim in perpetuum persoluendos volentes et precipientes dictos viginti solidos prefate ecclesie solui ad predictum terminum a quacunque persona dictum sextum nostrum de la Domene teneatur In cujus rei testimonium nos predictus Valcherus presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas Datum Salini die mercurii ante Nativitatem Beate Marie Virginis anno Domini mcc quinquagesimo tercio