Charter Document - 05080010
Charter Number: | 05080010 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire de la ville d'Arbois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes litteras inspecturi quod Johannes prior de Arbosio de communi laude et consensu fratrum suorum in prioratu Sancti Justi de Arbosio secum Deo serviencium retinuit et recepit in francum hominem suum Stephanum filium et alumpnum domini Girardi Berthier de Arbosio presbiteri et ipsum St cum omnibus bonis suis predictus G pater suus contulit et concessit imperpetuum dicto priori et prioratui Sancti Justi de Arbosio eodem Stephano uoluntate spontanea consenciente et laudante Dictus autem prior pensata vtilitate domus sue de Arbosio albergauit ipsum Stephanum de domo que fuit quondam domini Adam de Plateria presbiteri et de cellario eiusdem domus et de orto contiguo eidem domui a parte grangie predicti prioratus et de vinea sita in territorio de la Combe juxta uineam que fuit quondam Hemerici de Plateria que omnia predicta predictus dominus Girardus tenebat a dicto priore et prioratu tanquam clericus ipsius prioratus et per totam vitam suam pacifice possidebit Hec autem omnia supradicta dictus prior de communi laude et consensu fratrum suorum predictorum dedit et concessit predicto Stephano et heredi eius quem ex legitima vxore sua susceperit pacifice possidendam sub annuo censu decem solidorum stephanensium persoluendorum dicto prioratui Sancti Justi in festo Sancti Martini hiemalis Si vero idem St ex legitima vxore sua heredem non susceperit hec omnia supradicta cum omni melioratione et cum omnibus edificiis ibidem factis post decessum ipsius ad dictum prioratum sine contradictione aliqua pacifice reuertentur Item si idem Stephanus ad alium dominium seu ad alium dominum quam ad dictum prioratum se transtulerit uel aliquo modo se alienauerit ab ipso prioratu omnia supradicta ipso et eodem facto ad eundem prioratum libere et absolute deuenient et pacifice reuertentur Que omnia supradicta vt rata et stabilia permaneant dominus Willermus de Chengins canonicus Sancti Stephani Bisuntinensis qui tunc temporis vices agebat venerabilis patris archiepiscopi Bisuntinensis et Arduinus capellanus de Arbosio presentes litteras ad peticionem parcium sigillorum suorum reddiderunt munimine confirmatas Actum anno Domini mcc quadragesimo nono mense aprilis