Charter Document - 05080005
Charter Number: | 05080005 |
---|---|
Cartulary Title: | Le cartulaire de la ville d'Arbois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod dominus Guido de Thoria miles et Hugo filius eius pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum dederunt et concesserunt in puram et perpetuam elemosinam Deo et domui Dei de Arbosio vnam peciam terre sitam in territorio de Fossevalun iuxta vineam Benedicti Caprarii Retinuerunt autem predicti Guido et Hugo filius eius in eadem terra sex denarios censuales sibi et heredibus suis annuatim persoluendos in festo Sancti Martini hyemalis In cuius rei testimonium P prior de Arbosio ad peticionem parcium presentes litteras sigillauit Actum anno Domini mccxl secundo mense martii