Charter Document - 05080004
| Charter Number: | 05080004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Le cartulaire de la ville d'Arbois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1233 - 1234 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos frater S abbas Roseriarum et nos St Salinarum archidiaconus notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nobilis vir Guillermus dominus de Vaudre in nostra presencia constitutus recognovit se dedisse concessisse et quitasse imperpetuum Johanni priori Sancti Justi de Arbosio et fratribus eiusdem loci quicquid iuris habebat in domo bone memorie Euurardi quondam capellani de Arbosio et eciam quicquid iuris habebat in uinea sita retro eandem domum et in uinea de Malateria et eciam quecumque occasione dicti E tam mobilia quam immobilia sasiuerat uel petebat Hanc autem concessionem et quitationem domina G uxor eius et Guillermus eorumdem filius ratam habentes laudauerunt et dicto J priori penitus quittauerunt Testes dominus Guillermus capellanus de Chengins dominus Hugo de Grangia dominus Guido de Thoria dominus Hugo de Malo Foramine dominus Hugo de Arbosio milites In cuius rei memoriam et testimonium nos ad peticionem partium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine reddidimus confirmatas Actum anno Domini mccxxx tercio mense aprilis
