Charter Document - 05070001

Charter Document - 05070001


Charter Number: 05070001
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye Royale de Notre-Dame de Bonport
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Ansellus de Insula universis notum fieri volo tam futuris quam presentibus quod ecclesie Sancte Marie de dono domini regis Anglorum que sita est in Valle Rodolii in loco qui dicitur Maresdanz dedi et [in] perpetuam elemosinam concessi transitum per totam terram meam et aquam de rebus propriis ad eandem ecclesiam pertinentibus liberum ab omni teloneo pedagio et consuetudine et omni exactione assensu uxoris mee Eve et Ade fratris mei et Mabille sororis mee Testes sunt Albertus de Andresel frater meus Manasserius de Insula avunculus meus Philippus li Senglers Auculphus de Flaule et alii plures Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentem cartam conscribi et sigilli mei munimine feci roborari Actum publice apud Insulam in domo monachorum die Pentecostes anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo

Source (click image below to view full size)