Charter Document - 05060126

Charter Document - 05060126


Charter Number: 05060126
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1140
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione domini MCLX facta est hec conuentio et concordia inter Simonem Wigornensem episcopum et Gualerannum comitem Wirecestrie de querelis suis que inter eos prius fuerant Episcopus concessit comiti suum tertium denarium in ciuitate Wigorna pro theloneo et dampno fossati per xii libras singulis annis reddendas salua omni alia tenura sua quam habet in ciuitate Concessit etiam ei feudum de Torenduna quod Grimbaldus medicus de eo tenuit eodem seruitio quo ipse tenuerat Preter concessit ei forestagium maneriorum que in foresta sunt Hec omnia concessit ei que in foresta sunt Hec omnia concessit ei ad tenendum de eo in feudum et hominagium eius inde recepit Comes autem concessit episcopo molendinum et piscariam ad pontem ciuitatis quietas ab omni calumpnia in perpetuum et has villas clamauit ei quietas ab omni calumpnia in perpetuum et has villas clamauit ei quietas ab omni forestagio in perpetuum Rippel Cameseiam cum appenditiis suis et Fladeberiam cum grauis que sunt desuper contra Wecumbam et Norwicam sicut uia uadit de Wigornia ad Wich a sinistris et Hertleberiam cum appenditiis suis et omnia essarta eatenus facta et culta in feudo ecclesie clamauit ei quieta libere amodo et quiete colenda Si quis autem ulterius presumpserit essartum facere in uillis que in foresta sunt emendet illud sicut emendari solebat tempore regis Henrici scilicet ut primum forisfactum essarti per xl solidos emendet si secundo ipsum essartum super prohibitionem coluerit iterum per xl solidos emendet Si tercio in misericordia sit de tota substantia sua Concessit etiam ei comes omnia essiamenta sua et hominum suorum in boscho et in plano sicut melius et plenarius habuit tempore regis Henrici Concessit insuper ei in forestis suis accipiendos duos ceruos in Assumptione sancte Marie et duos in eiusdem Natiuitate et in Natali domini duas bissas et in Pascha duas Preter hec autem omnem decimationem totius uenationis sue concessit ecclesie ad ultimum clamauerunt se episcopus et comes quietos de omnibus querelis et exactionibus et exactionum debitis que erant inter eos T[estibus] Rob[er]to episcopo Herefordensi Gisleb[er]to abbate Gloecestrie Rog[er]o abbate Theokesb[er]ie Serlone abbate Cirecestrie Warino priore Wigornie Rainaldo priore de Weneloch Bernardo priore de Chenillewurda Rob[er]to priore de Oxineford Turstino archidiacono Eudone decano Gisleb[er]to de Eboraco Will[el]mo et Rog[er]o et Ricardo capellanis comitis Geruasio et Pagano et Iohanne capellanis episcopi Rob[er]to comite Legrecestrie Gisleb[er]to comite de Pembroch Rog[er]o comite de Warewich Will[elm]o de Pinu Radulfo pincerna Matheo de Poteria Ioh[ann]e de Lunda Radulfo Hareng Rob[er]to filio Will[el]mi Rob[er]to del Iuet Hunfrido camerario Rob[er]to de Hantona Rob[er]to Pes in Curia Will[elm]o fratre eius Innardo parlario Walt[er]o dapifero de Persora Will[elm]o dapifero episcopi Osmundo camerario Adam de Cromba Ricardo de Braceio Rog[er]o de Linc st