Charter Document - 05060125
Charter Number: | 05060125 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1146 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G comes Mell[enti] Will[el]mo de Bellocampo filio suo salutem Mando vobis et precipio quatenus clametis priorem et monacos ecclesie sancte Marie Wigornensis quietos de forestagio de Tabrituna et de omnibus placitis illius foreste ita ut nullum ius de forestis que ad illam villam pertinet amodo clamabatis Quia sciatis quod pro remedio anime mee et [Agnetis] comitisse uxoris mee et Rodberti filii mei et pro animabus patris et matris mee concedo et perdono priori et monachis Geldum regis quod ad me pertinet et omnes consuetudines et seruitia et iura forestaria que prius regis erant et postea mea in illa villa De terra autem pro qua miserunt ad me scilicet pro una carrucata terre que est de feudo episcopi non possum intermittere pro itinere meo sed quicquid frater meus comes de Leircestra et vos faciatis ex mea parte do et concedo priori et monachis quia sciatis quod non sunt monachi in tota terra mea quos tantum diligo nec in quibus orationibus plus confido et si dederit mihi deus ut possim de hac peregrinatione sanus et incolumis redire bene illis monstrabo Quapropter rogo uos ut filium karissimum que cuius eos et omnia sua pro amore meo in loco meo manuteneatis et custodiatis ut amor meus illis valeat Testibus Will[elm]o capell[ano] Radulfo de Auromonte Hug[one] filio Galer[ann]i et Geruasio preposito de Inkit