Charter Document - 05060120
Charter Number: | 05060120 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1149 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G comes Mell[ent]i omnibus prepositis et iusticiis suis de Ponte audom[ari] tam futuris quam presentibus salutem Notum facimus uobis dedisse me abbatie sancte Marie Vall[is] Aszonis in perpetuam helemosinam per singulos annos quinque milia allecium in prima dominica quadragesime a preposito meo Pontis audom[ari] in eadem uilla semper a monachis recipienda pro salute anime mee et Agnetis comitisse uxoris mee et Roberti filii mei et aliorum liberorum meorum Quod si ultra prescriptam diem moram fecerit prepositus reddere sciat pro certo quia monachorum stipendia que propter hanc rem fecerint de proprio restaurabit ex integro Testes sunt Rob[er]tus de Formouill Willelmus de Pinu Radulphus de Magneuill W de Hangamara Adam de Cirre