Charter Document - 05060116

Charter Document - 05060116


Charter Number: 05060116
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1149 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[G] comes Mellentis omnibus suis iusticiariis et fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me dedisse et in perpetuam elemosinam concessisse assensu Agnetis comitisse uxoris mee et Roberti filii mei pro salute mea et patris mei et matris mee et antecessorum meorum et heredum meorum deo et sancte Marie et abbati de Valle sancte Marie et monachis ibidem deo seruientibus singulis annis reddendos die festi sancti Remigii quinque sextarios salis in teloneo de Mell[ento] Horum autem quinque sextariorum salis prefatus Robertus quintum addidit in presentia mea et matris sue Agnetis comitisse Precipio igitur ut ipsa die in pace reddantur Huius donationis testes sunt Hugo vicecomes Medant[e] Theobaldus de Maldestor Drogo Mell[enti] Galterus de Longesse Willelmus de Vesillon tunc prepositus Willelmus de Pinu Radulfus de Magneuille magister Ricardus de Vetulis Rogerus de Altaribus Donationi autem Roberti testes sunt Odo dapifer Eustachius frater eius Hugo vicecomes Galterus de Longesse Robertus filius Willelmi Radulphus de Bellomonte tunc clericus et scriptor huius carte