Charter Document - 05060111

Charter Document - 05060111


Charter Number: 05060111
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1135 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego G comes Mell[enti] reddidi et dedi et concessi ecclesie de Strumen[istria] omnes libertates suas et consuetudines in manerio de Strumen[istria] in bosco et in plano in pratis et pasturis et in omnibus locis aliis uidelicet x boues in marisco meo coram Sapike et in pratis et in aliis pasturagiis ubique com meis et uaccas suas com uaccis meis et uitulos suos cum uitulis meis ubique per pratum et vii equos uel equas in prato omnibus diebus anni et porcos suos com porcis meis in campis in stipulis et nemoribus meis excepto uix grauo ibi enim habeant quinque porcos tamen quietos de panagio et de ceteris habet pasnagium Et in Veylega habeat husbotam et heibotam uisu forestarii Testibus hiis Willelmo Payn R de Mandeuill R cognato comitis R Mansello Willelmo capellano