Charter Document - 05060108
Charter Number: | 05060108 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Concession |
Date: | 1136 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G comes de Mellent karissimo fratri suo R comiti Legrecestr[ie] et omnibus baronibus amicis et fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse abbati et monachis sancti Germani de Salesbeya villam de Stanforth cum omnibus que ei adiacent bene et in pace honorifice libere et quiete eam teneant sicut illam que est de dominica elemosina mea et sicut dirationata fuit in curia regis Steph[ani] apud Norhamton per breue regis Will[elm]i Et precor vos quatinus pro amore et honore dei et prece mea illam custodiatis et manuteneatis et defendatis ubi opus et necesse eis inde fuerit ut grates inde vobis sciam Valete T[este] Ph[ilipp]o de Belmes []