Charter Document - 05060106
Charter Number: | 05060106 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1129 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnium rectarum conuenientiarum causas firmari decet a rectis aliqua retentionis ac memorie nota Unde et ego Hugo dei gratia Mellentis castri comes omnipotenti deo sanctisque eius offere desidero almo Petro apostolorum principi necnon piissimo confessori quondam Fontanellensis cenobii Wandregesilo de ipsius predicti loci abbati monachisque eius iure perpetuo hec confero munus quatinus pro redemptione anime mee et patris ac matris necnon heredum meorum maximeque pro defensione hostium meorum visibilium atque inuisibilium eorum vina seu aliqua ad se pertinentia per portum Mellensem absque ullo debito finetenus transeant libere Quod si quis meorum succedentium proximorum vel exterorum refellere studuerit inuidus vel sibi usurpare auaritie telis transfixus de iusto dei iudicio omnino priuetur transeuntibus bonis nec ualeat inhabere mansuris Quam cartulam manu mea confirmo et auctorizo sub horum testium testimonio S Hugonis comitis S Iohannis S Walterii Pagani S Teduini vicecomitis S Rogerii Ego Galerannus comes Mellenti perscriptam donationem predecessorum meorum concedo et hoc signo meo confirmo Testibus Willelmo filio Roberti et Willelmo de Teboldiuilla et Willelmo de Pinu et Heberto de Luxouiis et Rogero fratre suo et Philippo de Blarru et Roberto Bigoto et Hernulfo de Berou et Vlfranno preposito et Hunfrido camerario et Nicholao de Iuliibona