Charter Document - 05060103
Charter Number: | 05060103 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1155 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de l'Eure - H 711 (f37r) SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gualerannus comes Mellenti dedi ecclesie sancti Petri de Pratellis in perpetuam elemosinam quinque arpenta noue uinee apud Obergenuillam et quinque arpenta terre ad plantandum uineam ipsi uinee contigua et unum hospitem in eadem uilla quietum ab omni consuetudine sicut erat in dominio meo Dedi preterea predicte ecclesie decem libras in estallis de Ponte Audomari ad faciendum anniuersarium meum singulis annis Quod si predicti denarii in estallis compleri non potuerunt de redditu prepositure compleantur Dedi etiam eidem ecclesie licentiam piscandi in Risla per tres dies ad idem anniuersarium Et iterum dedi quicquid habebam in piscatura de Mara Has donationes concesserunt Agnes comitissa uxor mea et Robertus filius meus et posuerunt super altare sancti Patri per crucem auream quam ego ipsi ecclesie tunc tribui Testes Robertus de Fommouilla Willelmus Maluesin Robertus de Iouignon Willelmus de Bailluel Willelmus de Pinu Goscelinus Rossel Willelmus de Hangemara Iohannes de Lunda Robertus de Felgeroles Rogerius de Campigne Alanus de Tanei