Charter Document - 05060095
Charter Number: | 05060095 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Narrative |
Date: | 1120 - 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de l'Eure - H 711 (f115v) SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Post mortem Roberti comitis de Mellent Gualerannus comes filius eius adhuc puer consilio Radulfi filii Durandi precepit ut destruerentur domus sancti Germani de terra Rogerii Harenc et de terra Fichet In crastino autem venit idem Gualerannus quem Ricardus abbas priuatim duxit in capitulum ante sepulturam patris sui et aliorum parentum suorum in ibi iacentium precatusque est ipsum ut pro anima patris sui sineret stare domum Eudonis fabri qui ferrebat caballos et asinos sancti Petri et domum atque granciam Willelmi Isoret decimatoris ubi coadunatur decima sancti Petri Cui idem comes respondit Ego quidem non debeo nec possum donare vobis terra militum meorum sed si cadant aut non cadant alie domus tamen iste domus pro quibus me precamini pro anima patris mei dono et concedo vobis et monachis ne amplius per preceptum meum destruatur Testes Morinus de Pino Lucas de Barra Willelmus Isore Non longe autem post hec prepositi Pontis Audomari scilicet Robertus filius Giroldi et Willelmus comes precepto Gualeranni comitis ut dixerunt destruxerunt com aliis domibus domum Willelmi Isore et domum Goisfredi fabri quem Hugo Fichet iam dederat sancto Petro Tunc comes requisitus ab abbate Ricardo in Bulgirva vocauit idem comes Willelmum comitem et iussit permitti reedificari has duas domos Testes Willemus de Pino Radulfus de Bellomonte et iussit esse quietas iure elemosine