Charter Document - 05060089
Charter Number: | 05060089 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1135 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G comes Mell[enti] conuentui infirmorum sancti Egidii salutem Sciatis quia quecunque uobis donaui in uilla Pontis Audom[ari] et extra in terris et decimis aliisque redditibus siue consuetudinibus ita sicut munimine sigilli mei confirmaui sine omni diminutione uolo teneri Siquis enim hanc meam donationem infregerit et requisitus emendare contempserit iuxta priuilegia ecclesie iustitiam queratis et ego sicut dominus loci et fundator ecclesie in iustitia nostra saluo tamen mea dignitate uos manu tenebo