Charter Document - 05060079
Charter Number: | 05060079 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Grant |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G comes Mell[enti] omnibus hominibus suis prepositis ministris bailliuis tam presentibus quam futuris salutem Notum uolo esse omnibus dei ecclesie filiis tam presentibus quam futuris me in perpetuam elemosinam infirmis fratribus sancti Egidii de Ponte Audom[ari] concessisse et dedisse ea que subscripta sunt et assensu Agnetis comitissa uxoris mee et Rob[erti] filii mei confirmasse In prepositura mea de Ponte Audom[ari] triginta libras per annum ita ut singulis mensibus quinquaginta solidos inde habeant et septem marcas de redditubus meis in Anglia et quadraginta carratas lignorum ad propriam meam expensam adducendas usque ad Pontem Audom[ari] per singulos annos Et decem acras alneti mei subtus Pontem Audom[ari] et duas acras meorum pratorum iuxta fossam uetularum et unam carrucatam terre desuper boscum ardearum et de toto uino meo quod ueniet mihi de uinea mea de Belm[on]te et de uinea mea de Sahus et de uinea mea de Cruce plenariam redecimationem et de toto uino meo quod ueniet mihi de Francia siue per terram siue per aquam duas partes redecimationis et duos burgenses ad seruitium eorum ab omni consuetudine quietos et medietatem totius decime conrediorum domus mee siue in Normannia siue in Anglia et tres millenarios harengorum apud Pontem Audom[ari] et duas quadrigas ad ligna eorum adducenda de Brotonna quietas a consuetudine et unam carrucatam terre apud Brionnam et hospitem quamdam apud Brionn[am] solutum et quietum et unam masuram terre in prato apud Montfort[em] solutam et quietam ab omni consuetudine et ecclesiam de Esturmilistria cum decimis et terris et rebus omnibus ad eam pertinentibus dono Salesberiensis episcopi ad uestitum sacerdotum et domum que fuit Rog[eri] de Hanton quietam ab omnibus talliis et consuetudinibus et plenarie ab omni re et per terram et per aquam et unum tractum in Risla ad festum sancti Egidii Item preterea concessi et confirmaui similiter ut proprias donationes aliorum necnon et ipsorum fratrum emptiones et adquisitiones ad terram meam pertinentes uidelicet terram illam quam emerunt apud Boscum Goiet a Normanno meo armigero et terram unam subtus boscum ardearum quam habent a Rob[erto] de Formouill in perpetuam elemosinam unde ipse habuit de recognitione septem libras et quatuor solidos Carnot[enses] me ipso teste et terram quamdam iuxta pratum eorum quam Rad[ulfus] Croc uendidit eis pro xii solidos Carnot[enses] cuius terre molituram Rad[ulfus] Efflanc quietam clamauit eis et inde habuit duodecim denarios Carnot[enses] et terram unam collateralem domui ipsorum quam Willelmus de Vanescrot et Hugo Harenc dederunt sancto Egidio in perpetuam elemosinam concedentibus filiis et fratribus et cognatis suis vnde ex recognitione habuerunt tres marcas argenti et dimidiam et uiginti et octo sterlingorum et Ric[ardus] Harenc xii denarios Hugo de Bailo xii denarios Et terram unam fere unius acre desuper domum infirmorum quam Petrus filius Ansgeri dedit eis in perpetuam elemosinam Et terram illam quam Beatriz filia Anschetilli buticularii eis uendidit septem marcis argenti et terram quam Rad[ulfus] Burbote eis uendidit duabus marcis argenti et quietationes predictarum terrarum quas dantes uel uendentes dederunt sancto Egidio quantum ad ipsos pertinebat et viginti acras terre in Hispania quas Thomas de Bellomonte et filius eius dederunt eis et pascua sua animalibus et omnibus eorum quiete et libere et eius terre quietationem liberam que ad ipsam pertinet et ad omnes alios quam debet ipse quietare Et terram ipsius Thome de Coldreio in bosco et plano et pratis quam dedit eis assensu Rad[ulfi] Efflanc de cuius feodo est hec terra et haiam unam cum fossa iuxta pratum quam Rad[ulfus] Efflanc dedit eis et concessit ei quietationem moliture et seruitii de eadem terra quantum ad ipsum pertinet Et terram de Fonte quam Willelmus de Tibouuill dedit eis et unam acram terre quam Paganus de sancta Maria dedit eis in dedicatione ecclesie et terram quam Giroldus Puella dedit eis et quatuor acras terre quas Ricardus Bigot dedit eis pro Gilberto Brocart infirmo de hereditate ipsius Gilberti Donum etiam quod dedit Naim de Ualle scilicet quatuor acras terre pro Rogero filio Roberti Poteri quem Naim posuit in domo sancti Egidii leprosum Et hoc factum est me presente et testificante et plenam quietationem et immunitatem totius consuetudinis et iuris et dominii quod Odo Maluiel et Paueia sua uxor habebant in duabus domibus sui feodi in Bolgerue quam dederunt sancto Egidio in perpetuam elemosinam Anno ab incarnatione domini mclxij scripta est carta ista in capella sancti Iohannis apud Bellomontem