Charter Document - 05060078
Charter Number: | 05060078 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Confirmation |
Date: | 1142 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galeranus comes Mell[enti] notum uolo esse tam presentibus quam futuris omnibus matris ecclesie filiis me concessisse et proprii sigilli munimento confirmasse donationem quam in mea fecerunt presentia Odo Maluiel et Paueia uxor sua qui dederunt deo et sancto Egidio in perpetuam elemosinam plenam quietationem et immunitatem totius consuetudinis et iuris atque dominii quod habebant in duabus domibus sui feodi que site sunt apud Pontem Aud[omari] in Bolgerua quas Rob[ertus] filius Richeldis de cuius erant patrimonio meo itidem et ibidem assensu deo et eidem ecclesie sancti Egidii in perpetuam dedit elemosinam Suam etiam donationem super altare sancti Egidii imposuerunt ita plenarie quod nichil omnino ad se pertinentes in predictis domibus nec in earum pertinentiis retinuerunt sibi nec heredi et de recognitione habuit predictus Odo x solidos Carnotensis monete et ipsa Paueia peplum unum quinque solidorum