Charter Document - 05050068

Charter Document - 05050068


Charter Number: 05050068
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1141 - 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de l'Eure - H 711 (f39r)
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Gualerannus comes Mellent omnibus dominis et hominibus et amicis et fidelibus suis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit omnibus vobis hanc conuentionem esse inter me et Robertum de Nouoburgo cognatum meum Concedo ipsi et heredibus ipsius in perpetuum ccc libras quas habet in Ponte audomari de domino Normannie siue redditus ville crescentur siue minuantur Et pro tertia parte molendinorum concedo ipsi xviii libras in redditibus de Ponte audomer quam partem similiter tenet de domino Normannie Dedi etiam ipsi in Ponte audomer xl libras per annum et domum Petri filii Ansgeri in capite insule liberam et quietam et in nouo burgo meo dedi ei domum quam ipse dedit Roberto Frawino et xii pedes terre de domo Roberti de Pourehait qui erant in calumpnia Dedi quoque ei apud Brioniam xx libras per annum et domum unam et iii acras de prato et apud Witot quicquid ibi est de feudo meo Et apud Mellent liberas consuetudines et hominibus suis de Meisa et apud Medantem de parte mea Et apud Rothomagum iii acras in prato meo Et pro hac conuentione factus est homo meus contra omnes homines salua fidelitate domini Normannie Et clamauit ad quietas omnes calumpnias et querelas que erant inter nos Et asse curauit mihi iuramento omnes terras et tenuras meas et fidele auxilium contra omnes qui mihi vellent male facere de terra siue de aliqua possessione mea et ego similiter ipsi Asse curauit etiam mihib quod non prohiberet mihi castellum suum ad guerrificandum omnes qui terra mihi vellent auferre Ego quoque dedi ei domum lapideam que fuit textorum apud Mellent Huius autem conuentionis testes sunt Agnes comitissa Willelmus de Pinu Nicholaus de Lunda Robertus de Formouilla Johannes de Maigni Leo de Medanta Willelmus de Hanghemara Alanus de Neuilla Thomas de Spineto Paganus et Radulfus de Bardeuilla Robertus Canutus Robertus de Osmundiuilla Henricus de Ponte audomer et aliis