Charter Document - 05050066
Charter Number: | 05050066 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[G]alerannus comes Mellenti vicecomitibus et prepositis et omnibus baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Becco et ecclesie sancti Nigasii et monachis ibidem deo seruientibus ecclesiam sancti Nicholai de Mellento in perpetuum possidendam tali conditione quod clerici qui nunc eam tenent scilicet Radulphus de Monteaureo et Robertus et Herbertus presbiteri in vita sua teneant Quibus defunctis predicti monachi i presbiterum qui honeste ibidem seruiat substituant Datio ista facta fuit apud Bellomontem in manu Richardi prioris ecclesie sancte Marie de Becco per cultellum Rad[ulfi] cellerarii anno incarnati uerbi MCXXXIX dominica die ante caput ieiunii tercio nonas martii Et predictum cultellum per priorem misi ego super altare sancte Marie in testimonio et confirmatione huius donationis Testes ex parte comitis Robertus de Nouo burgo Willelmus filius Roberti Rogerus de Bosco Willelmus de Pinu Robertus de Formouill Richardus Maluiel Rogerus de Lexouiis Ex parte ecclesie Becci Will[elmus] Luuell de Iureio Rad[ulfus] de Bellomonte Galer[annus] de Mellent[o] Gaufridus de Turuilla Gisleb[ertus] de Bigart Willelmus de Teodericiuilla et Iohannes frater eius