Charter Document - 05050064
Charter Number: | 05050064 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1131 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[I]n nomine sancte et indiuidue Trinitatis ego Galerannus comes Mellenti pro salute mea et pro remissione peccatorum meorum dedi ecclesie sancte Marie sanctique Nigasii decimam piscium et molendinorum noui stanni de Gaudimont concedens eidem ecclesie decimam piscium stanni quod pater meus fecit apud Mellentum ipsa decima iampridem a patre meo supradicte ecclesie data Facta sunt hec apud Mell[en]tum in iam dicta ecclesia anno ab incarnatione domini millesimo centesimo tricesimo primo dominica die post processionem astantibus omnibus qui processionem secuti fuerant quos quia omnes nominare per longum est aliquos ex eis idoneos testes proferimus quorum nomina subscripta sunt Affuerunt et enim Galterius vicecomes Willelmus constabularius Odo dapifer Drogo de Mellento Galerannus de Mellento Eustachius et Odo filii Odonis dapiferi Theodericus de Lusarchiis Willelmus filius Roberti Hugo de Bruelio Paganus de Bascelmont et Odo filius eius Ricardus Preco Nicholaus Fulchardus draperius