Charter Document - 05050062
Charter Number: | 05050062 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1142 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Walerannus comes Mellenti dedi infirmis Mellenti pro salute anime mee redditus istos in perpetuum habendos scilicet duos modios et dimidium frumenti et dimidium modium grosse annone in molendinis meis Mellenti in quadragesima reddendos et tres modios vini apud Obergenuillam in vindemiis reddendos et tres sextarios salis et mille allecia in quadragesima et xx solidos de prefectura et decimam totius victus nostri quandiu nempe ero Mellenti et minatum annone Mellenti Hoc concesserunt Robertus filius comitis et comitissa Testes sunt magister Ricardus et Elinandus sacerdos de Nunceniis et Johannes sacerdos infirmorum de Mellento et Thomas clericus Odo dapifer Galterus de Longuessia Rogerus archidiaconus Ebroicensis Willelmus de Andeli Geruasius Galterus rusticus Radulphus de Manneuilla Henricus de Ponte aldemari Willelmus de Caluimonte Johannes sacerdos Walerannus de Wateuilla In cuius rei testimonium apposui sigillum leprosarie dictorum infirmorum de Mellento Datum anno domini millesimo centesimo quadragesimo primo die mercurii undecima mensis martii