Charter Document - 05050061

Charter Document - 05050061


Charter Number: 05050061
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Certification
Date: 1157 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Matildi imperatrici Henrici regis filie domine sue karissime et omnibus iusticiis domini regis filii eius Caleto G comes Mell[enti] salutem In ueritate recordor quod Ricardus de Busebosco accepit a me viginti acras terre per viginti unum census solidos ita ut in eadem terra residentium faceret et placitis meis interesse deberet numquam fecit Illa autem terra dicebatur prius me tenura et pertinebat ad Haiam de Lintot Hoc itaque garantizo Teste Will[elm]o de Hangamara et Hunf[rido] de Villoc[assino] qui hec presentes audierunt Postea vero sicut notum est omnibus hanc eamdem terram dedi abbatie Vallis Asconis cum tota Haia de Lintot et omnibus appenditiis eius in eleemosinam Si ergo Ricardus aut filii eius inde aliquid amplius occupasse videntur atque probantur propter amorem dei precor vos qui patria iuste prouidetis quatenus eleemosinas suas memorate abbatie ex integro restituatis