Charter Document - 05050058

Charter Document - 05050058


Charter Number: 05050058
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1130 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G comes Mell[enti] vicecomitibus prepositis bailliuis et omnibus hominibus suis tam presentibus quam futuris salutem Notum volo esse omnibus et singulis quatinus Lucas de Barra coram me vidente curia mea dimisit abbati de Lire et toti conuentui Lire pacifice ecclesias de Barra cum omnibus appenditiis suis in terris et decimis tam in bosco quam in plano et cum hiis nominatim presentationem presbiteri pro qua discordia inter eos fuerat exorta Hanc autem ecclesiam ipsi predicti monachi in pace et quiete antiquitus tenuerant sed super predicta ecclesia inter ipsos monachos et Lucam orta controuersia Hec concordia inter eos coram me facta est ipse vero Lucas hanc concordiam firmiter tenendam coram me iurauit Itaque quod coram me facta est sigilli mei confirmatione teneri precipio Testibus Roberto dapifero et aliis Willelmo de Pinu Radulfo Harpin Radulfo de Grolaio Yvone de Maril Petro de Bosco Renoldi