Charter Document - 05050054
Charter Number: | 05050054 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1136 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Gualerannus comes Mellenti omnibus baronibus et hominibus et fidelibus sus de honore Mellenti et uicecomitibus et dapiferis et prepositis et omnibus ministris suis de Mell[ento] tam presentibus quam futuris salutem Notum uolo fieri tam uobis quam posteris omnibus quod ego instictu quorumdam hominum meorum de Mellent[o] exigebam ab ecclesia Gemmeticensi singulis annis unum palefridum ex consuetudine pro quietudinibus uidelicet backi et nauis cum uasis uinariis ecclesie et hoc non a tempore patris mei qui nichili umquam omnino inde exegit uel habuit sed ex antiqua consuetudine antecessorum meorum de Mellent[o] Hanc autem consuetudinis exactionem ad postulationem ac uoluntatem dilectissimi patris et domini et summi amici mei Willelmi abbatis atque ad deprecationem monachorum prefate ecclesie omnino dimitto atque in perpetuum quietam clamo tam de me quam de omnibus heredebus et successoribus meis ut nichel omnino amodo inde exigant Hoc autem facio pro redemptione anime patris mei Rob[erti] benefactoris sepedicte ecclesie atque antecessorum meorum et pro salute mea et parentum et amicorum meorum necnon et pro redemptione anime mee et omnium successorum meorum Testibus Willelmo filio Roberti et Willelmo de Theboldiuilla et Willelmo de Pinu et Herberto de Luxouiis et Rogero fratre eius et Ernulfo de Berou et Will[elm]o de Bigars et Humfrido camerario et Afranno preposito Wateuille et Humfrido coquo et Gisleberto nepote et Walchelino ianitore et Ricardo Saluet et pueris comitis Roberto de Monteforti nepote comitis et Henrico filio Radulfi filii Durandi et Rogero de Wateuilla de clericis autem comitis Ric[ardo] de Bellomonte et Rad[ulfo] de Monte aureo et Will[elm]o eleemosinario et Rog[ero] capell[ano] et Anfrido sacerdote Wateuille et multis aliis quos longum est enumerare Apud Wateuillam