Charter Document - 05050049

Charter Document - 05050049


Charter Number: 05050049
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hac ratione ea que fidelibus ecclesiis dantur sigillis et cyrographis muniuntur ut et quibus res ecclesiarum dentur et earundem rerum confirmatio ad notitiam posterorum proferatur Notum sit igitur tam presentibus quam futuris quod ego Galerannus comes Mellenti et Agnes uxor mea pro remedio animarum nostrarum et parentum meorum dedimus ecclesie beate Marie de Gornaio decimas omnium reddituum denariorum scilicet annone et uini que habemus apud Gornaium apud Caudam apud Torciacum et Uillam nouam apud Parisius et Medontam Concessimus etiam modium salis apud Mellentum et v milia allecium apud Pontem Audomari Ecclesiam quoque de Cauda et furnum eiusdem castri et furnum de Ponteolo cum nemoris consuetudine Quatuordecim solidos in terra Arroldi de Brolio Terram de campo Garneis Terram Ulrici et xx arpennos terre in Ambeeles Terram et siluam in campo Mussoso Terram et nemus dictum Reimundi Terram Ambesaci Molendinum nostrum ad firmam pro v modiis annone cuius medietas erit frumento altera multurengie et duodecim solidos Apud Gornaium piscatoriam aque de Ueteri Gornaio Concessimus insuper et presentis scripto priuilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia ex antecessorum nostrorum et aliorum fidelium dono uel concessione inpresentiarum possidet eo tenore firma et illibata inperpetuum permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabilis Predictam uidelicet ecclesiam cum suis clausuris et omnibus ad eam pertinentibus que ab ipsis fundatoribus Guidone Rubeo et eius uxore Adelaida atque Ansello regis dapifero assensu Parisiensis episcopi monasterio beati Martini de campis oblata est Terram quoque de Luabum Molendinum unum apud Gornaium totam uillam Russiacum et adherentem ei terram terminis circumquaque fixis designatam Siluam eiusdem uille ad monachorum et hospitium suorum usum Nusiellum uillam cum ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus Apud Canoilum quicquid Albertus de Bri ibi habebat Ecclesiam de Bercheriis Ecclesiam de Ponteolo Ecclesiam de Essonia cum decimis et aliis omnibus ad predictas ecclesias pertinentibus Quinque arpennos terre Galterii de Derenci Terram Aymardi In uado inter Gornaium et Calam xv arpennos pratorum Capellam de Gornaio et xx solidos in foro eiusdem castri et quicquid predicta ecclesia apud Torciacum et apud Campos uillam possidet Acta sunt hec apud Bellomontem in palatio nostro assistentibus et concedentibus filiis nostris Roberto Galeranno Almarico Rogerio Rodulpho Stephano Anno incarnati uerbi MCLXV coram hiis testibus Will[el]mo de Garlanda Roberto et Drogone fratribus eius Hugone uicecomite de Medonta Galtero de Longessa Will[elm]o de Uallibus Roberto de Formouilla Roberto filio Willermi Thoma Bocello Pagano eius famulo Guidone et Morino