Charter Document - 05050048
Charter Number: | 05050048 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1147 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Salubre remedium est diuitibus huius seculi de propriis possessionibus Christo impertiri fratrumque necessitates in monasteriis ei famulantium exinde sustentare ut a quibus ser unguntur peccatorum merito mereantur cum eis uniri in bono opere beneficiorum subsidio et ita participes fieri timentium dominum et custodientium mandata eius Hoc itaque intuitu ego Galerannus dei gratia comes de Mollento notifico tam presentibus quam futuris quod monachis beate Marie de Gornaio medietatem duorum molendinorum quod ibidem cum eis habebamus ego atque Agnes uxor mea pro animarum nostrarum remedio perpetuo habendam concessimus a Retinuimus tamen in manu nostra duos modios et dimidium multurengie singulis annis nobis persoluendos in talibus terminis medietatem uidilicet in festo snacti Remigii Insuper xii solidos Pruuiniensis monete et in Pascha medietatem reliquam consuetudinem etiam ueniendi ad eosdem molendinos ab hominibus de Gornaio et de Gagniaco nobis debitam ipsis ita concessimus quod si eos consuetudinem istam euitantes ad alios molendinos euntes uel inde redeuntes inuenerant data est a nobis eis et eorum famulis potestas capiendi eos et summarios eorum cum annona uel farina homines uero quod ceperint ad prepositos nostros de Gornaio ad faciendam de eis iustitiam adducent Si uero prefatis monachis complacuerit licebit eis unum aut plures molendinos quocumque loco uoluerint facere eos quos prediximus ubicunque uoluerint transferre ita tamen quod firmitas castelli conseruetur Superest aliud quod et presentibus notificare ad posterorum notitiam transmittere curauimus uidelicet quod postquam prefati monachi in castello pontem lapideum construere ceperint centum solidos in pedagio eiusdem castelli singulis annis eis reddendos habebunt et in talibus terminis uidelicet in crastino octabarum Natiuitatis domini quinquaginta solidos et in crastino indicti quinquaginta solidos ita quod medietas horum denariorum in unoquoque termino de parte nostra reddetur de parte Agnetis filie Guillelmi de Garland qam habet a nobis in feodo in pedagio isto medietas reliqua Istud uero ita statutum est Roberto eius uiro et filiis ipsorum concedentibus Determinatum etiam fuit quod supradicti monachi eundem pontem restituent quotiens illum quolibet casu peiorari contigerit Ipsis uero si uoluerint in arcubus eisudem pontis molendinos facere licebit et piscaturam eorum et etiam supradictorum habere Nos uero quieti monachorum consulere et debitam eis tuitionem impendere desiderantes omnes eorum possessiones et consuetudines in eo tenore permanere concedimus quem predecessorum nostrorum temporibus habuerant usque ad diem illam in qua securitatem illius terre accepimus