Charter Document - 05050043

Charter Document - 05050043


Charter Number: 05050043
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1147 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego G comes Mellenti et A comitissa uxor mea pro salute nostra et filiorum nostrorum et amicorum tam uiuorum quam defunctorum dedimus et in perpetuam eleemosinam firmauimus ecclesie sancte Marie de Gornaio et monachis ibidem deo seruientibus v quinque milia harengorum apud Pontem Audomari reddenda sibi intra octo dies Purificationis sancte Marie per singulos annos Ea conditione quod intra diem terciam a die qua prefatus nuntius prefatorum monachorum illuc in prescripto termino propter ipsos harengos aduenerit sibi in pace reddantur harengi a preposito nostro quicunque sit prepositus si in ipsa uilla commode inueniri potuerint Si quo autem anno erit deffectio harengorum sicut contingere aliquotiens solet tunc pro unoquoque millenio harengorum reddantur monachis x decem solidi Carn[otenses] ab ipso preposito in eo ipso termino qui prescriptus est scilicet intra terciam diem a die qua aduenerit nuntius Si autem prepositus fecerit nuntium ipsum morari ultra quam prescriptum est uidelicet ultra terciam diem expensas eiusdem persoluet ex suo proprio prepositus Hii sunt testes Rogerius Balduinus et Herueus capellani Will[el]mus de Pinu Robertus de Formeuill Radulphus Harenc Robertus de Spineto Alanus de Neuill Henricus de Ponte Audomari