Charter Document - 05050038

Charter Document - 05050038


Charter Number: 05050038
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1144 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Galfrido] duci Normanie et comiti Andegauie G comes Mellenti uti karo domino salutem Sciatis qod precepto vestro fecimus recognosci per sacramentum legitimorum vicinorum quid et qualiter episcopus Luxouiensis et episcopus Baiocensis tenebant tenuras suas in Espreuilla tempore regis Henrici Et recognitum est quod unusquisque habet dimidiam villam in feodo et ecclesia tota et atrium est in feodo episcopi Baiocensis et eius est ecclesiam predictam dare et sacerdotem ponere sicut illam de qua ipse est episcopus et sacerdos et qui de dono eius ecclesiam habebit plenariam decimam de utroque feodo habere debet Et idem sacerdos nullam obedientiam episcopo Luxouiensi facere debet tamen crisma de ipso accipiet sine nummorum datione ad sinodum suam ibit precepta tantum auditurus non aliquid redditurus uel de aliquo placito responsurus Et in eadem villa homines Baiocensis episcopi soli Baiocensi episcopo respondebunt de placitis episcopalibus Homines vero Luxouienses quamuis ibi sint parrochiani episcopi Baiocensis tamen de placitis episcopalibus respondebunt soli Lexouiensi denarium Pentecostes reddent homines Baiocensis episcopi apud Luxouiensem sola prece non emenda coacti