Charter Document - 05050037

Charter Document - 05050037


Charter Number: 05050037
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1138 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G comes de Mellent[o] Godric[o] et aliis fratribus de Feleleia in domino salutem Soror mea comitissa de Penbroch per litteras suas requisiuit me pro fratre Rog[er]o de Auco ut locum uestrum qui est in nemore meo si ratio postularet ei concederem Ego autem per litteras meas mandaui abbati de Theokesberia cuius monachus est prefatus Rogerus ut super hac re consilium per litteras suas mihi personas didici predictum fratrem Rogerum uel Hugonem qui uester prelatus fuit mitius utiles esse ad curam loci uestri optinendam requisiui carissimum patrem et amicum meum Walt[er]um abbatem de Egnesham ut pro dei et nostro amore curam loci uestri suscipiat in omnibus que ad me pertinent sicut etiam domnum episcopum Linc ex sua parte ei iam pridem iniunxisse audiui Mando itaque uobis ut ad eum amodo intendatis de omnibus que ad me spectat de uobis Et quicquid de uobis aut de uestris possessionibus paterna dispensatione disposuerit totum ex parte mea concedo et benigno affectu ratum et stabile esse constituo