Charter Document - 05050027

Charter Document - 05050027


Charter Number: 05050027
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1152 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Galeranus comes Mellenti pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessi deo et beate Marie et monachis de Becco Herluini vbicumque maneant vt ipsi cum omnibus rebus suis liberi sint et quieti omni tempore euntes et redeuntes ementes et vendentes per totam terram meam et potestatem meam tam in Francia quam in Normania per terram et aquam de theloneo et passagio et pontagio et transverso et omni alia consuetudine et exactione Concessi quoque eis vt omnes homines eorum de manu pasto suo liberi sint et quieti sint et ipsi per totam potestatem meam et terram nisi negotiatores fuerint Aliis vero hominibus qui sunt de parochia Becci tantum condonari et concessi vt ipsi apud Brionium et per totam potestatem et honorem Brionii liberi sint et quieti de pedagio euntes et redeuntes ementes et vendentes et dimidiam tantum consuetudinem solvant Preterea dominicis monachis de Becco concessi donationem quam Gauterus de Valle fecit eis de prato Roberti de Valle quod est apud Brionium hec omnia pro amore dei et salute mea in liberam et quietam et perpetuam eleemosinam dominicis monachis et hominibus suis concessi et sigilli mei attestatione confirmaui Testes Agnes comitissa Robertus filius meus Vuillelmus Maluesin Richardus Bigotus Thebaldus de Bussetis Ricardus Flanc et Robertus frater eius Robertus de Formouille Alanus de Neuuille Gilbert de Bigrat ex parte monachorum