Charter Document - 05050026
Charter Number: | 05050026 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1152 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Galerannus comes Mellenti pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concedo deo et sancte Marie et monachis de Becco Herluini ubicumque maneant ut ipsi cum omnibus rebus suis liberi sint et quieti omni tempore euntes et redeuntes ementes et vendentes per totam terram meam et potestatem meam tam in Francia quam in Normannia per terram et aquam de theloneo de passagio de pontagio de pedagio et transverso et omni alia consuetudine et exactione Concessi quoque eis ut omnes homines eorum de manupacto suo liberi sint et quieti sint et ipsi per totam potestatem meam et terram nisi negotiatores fuerint Aliis vero hominibus eorum qui sunt de parrochia Becci tantum condonari et concessi ut ipsi apud Brionium et per totam potestatem et honorem Brionii liberi sint et quieti de pedagio euntes et redeuntes ementes et vendentes et dimidiam consuetudinem solvantem Hec omnia pro amore dei et salute mea in liberam quietam et perpetuam eleemosinam dictis monachis et hominibus suis concessi et sigilli mei attestatione confirmaui Roberto filio meo presente et id ipsum concedente et sigillo suo meum confirmante Testes Agnes comitissa uxor mea Villelmus Malusuicinus Ricardus Bigotus Thibaldus de Busseto Ricardus Efflanc et Robertus frater eius Ex parte monachorum abbas Pratellensis prior Bellomontis prior sancti Philiberti Willelmus portarius Petrus famulus abbatis de Becco Godardus et Clarel