Charter Document - 05050017

Charter Document - 05050017


Charter Number: 05050017
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1145 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galeranus comes Mellenti concedo deo et sancte Marie et monachis Becci pro redemptione anime mee et parentum meorum terram quam Robertus de Belfou tenebat in meo feodo apud Boseual et quam dedit ecclesie Becci quando venit ad monachatum saluo tamen seruitio illo quod supradicta terra solet mihi reddere Item ego Gualerannus comes Mellenti concedo quoque eidem ecclesie Becci apud Montem fortem domum unam solutam et quietam ab omni consuetudine quam Thomas clericus de Ponte episcopi noscitur supradicte Beccensi ecclesie gratuito contulisse Testes utriusque concessionis Robertus de Nouo burgo Gaufridus Bertrannus Robertus de Formouilla Robertus Canu[tus]e Hugo de Mellento filius Gualeranni Henricus de Ponteaudomari Radulphus Harenc Actum apud Pontem audomari anno ab incarnatione domini MCXXXXVI