Charter Document - 05050016

Charter Document - 05050016


Charter Number: 05050016
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1142
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Quoniam preteritorum cognitio maxime officio literarum quasi quibusdam vinculis retenta ad posteros transmititur Iccirco ea que tam presentes quam futuros latere non volumus presenti pagine committenda decreuimus Sicut enim ad dandum eleemosinam expedit esse promptos ita ad confirmandum quod datur si quando aliqua occasione auferri potest oportet esse solicitos Iustum enim est ut quantum possibile est perpetuum fiat quod tribuitur cum certum est eternum esse quod retribuitur Quapropter ego Gualerannus comes Mellenti volo vt subscripta nostra datio presentibus apicibus ad noticiam posterorum mandetur quibus pia largitio ab ignorancia siue maliuolencia defensa in concussa stabilitate seruetur perpetua Illius igitur aspirante gratia qui dat et bene velle et posse pro bona voluntate ad meliorandum statum ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte et ad incrementum religionis in eadem future animum aduertens consilio et assensu Rotroci Ebroic[ensis] episcopi et aliarum religiosarum personarum necnon et baronum meorum eamdem ecclesiam ut filiam matri subiectam domino cum omnibus rebus eidem pertinentibus quascumque uel auus meus Rogerius de Bellomonte fundator ipsius vel Rob[er]tus comes Mellenti pater meus siue alii fideles ante presentem diem prefate ecclesie contulerunt dono deo et sancte Marie Becci et in perpetuum confirmo et quoniam de donis aui mei Rogerii et patris mei Roberti et aliorum fidelium mentionem feci libet ipsa dona ad memoriam reuocare et in presenti carta nominare concedere et confirmare Rogerus de Bellomonte auus meus dedit deo et ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte in Mesnillo Herluini terram trium carrucarum In Barco terram vnius carruce In Claromonte terram i carruce In Nouavilla terram iii carrucarum In Fredeuilla terram trium carrucarum terram videlicet que erat in dominio suo quietam ab omni consuetudine sicut fuerat in dominio suo et preter hoc siluam eiusdem ville sicut pertinebat ad villam dum erat in dominio suo Vnicuique autem harum carrucarum concessit quater xx et x agros terre In Barco iterum concessit i masuram terre vbi canonici qui tunc deseruiebant supradicte ecclesie haberent horreum ad colligendas videlicet communes decimas Concessit etiam de tota potestate Barci et de villanis et de bordariis vnde campartum habebat ii garbas decime De sancto Leodegario Walteri et de Valle Mainerii et de terra Henrici filii Osulfi et de terra Ogerii de Barco et de terra Will[elm]i dispensatoris de Hanoeit et de terra Osulfi balistarii et de terra Anchetelli filii Bosonis et de terris que fuerunt villanorum que tunc erant in dominio suo duas partes decime De Bellomonteuilla et de Bellomontello vbicumque campartum habebat et de omnibus suis culturis et de terris francorum hominum que fuerunt villanorum duas garbas decime concessit in omnibus predictis villis De ouili Rubee fosse concessit plenariam decimam de duobus ouilibus de Bellomonte villa similiter plenariam decimam videlicet lane et agnorum et caseorum De vacariis de Alneto decimam plenariam In Salerno terram i carruce et decimam Ernoldi et villanorum et bordariorum eiusdem ville vndecumque campartum habebat duas garbas decime concessit Item de molendino Salerni et de porcaria et de ouili et de censibus et de foresta et de pasnagiis et de forifacturis placitorum integram decimam donauit De censibus et de pasnagiis de Combonio et de Barco et de Bellomonteuilla et de Sarchinneio et de omnibus reditibus de foresta Barci et de omnibus reditibus foreste que vocatur Occa scilicet de venatione de apibus et de omnibus aliis exitibus qui inde exeunt necnon etiam de beneficiis hominum in illis manentium et de fori facturis placitorum que exeunt de toto vicecomitatu Bellimontis citra et trans Risilam et de theloneo Bellimontis et de censibus et de hortis et viridariis suis necnon et de vinea sua inter castrum et ecclesiam sita et de vineis que erant in dominio filiorum suorum ipsis concedentibus plenam et integram decimam concessit Dedit etiam decimam de omnibus incrementis que ad cultum venerint tam in siluis tam in agris et que hactenus nulla habuit ecclesia in supradicto vicecomitatu De theloneo Noui burgi vi solidos ad luminare predicte ecclesie concessit Concessit preter hoc supradicte sancte dei ecclesie ii molendinos ad quos videlicet venit moltura de Nouo burgo et de Essartis et de sancta Oportuna preter bladum sancti Pauli de Nouo burgo et molendinum Osueni cum communi moltura quam hactenus habuit in quibus canonici suam molturam habuerent et de aliis molendinis de Bellomonte decimam similiter concessit In molendinis etiam suis de Stagno modium vnum frumenti de dominio suo concessit De molendino Bresario decimam similiter donauit et in eodem canonicis molturam suam quietam concessit De theloneo Bellimontis de dominio scilicet suo lx solidos predicte ecclesie concessit Odoni pictori et canonico domum suam in prebendam quietam concessit De aqua Risile xl perticas sancte prefate ecclesie similiter concessit Seruitores canonicorum qui viuerent de eorum re propria quietos fecit ab omnibus consuetudinibus sicut essent et ipsi canonici Alii vero homines canonicorum tales consuetudines haberent in siluis suis et in aliis omnibus quales haberent et illi qui essent in dominio suo In forestis suis vbi alii darent pasnagium porcos canonicorum quietos fecit In liberata quam haberent burgenses in silua sua ad ligna capienda canonici haberent asinos et equos suos quietos Concessit etiam canonicis sancte Trinitatis feriam constitutam in dedicatione eiusdem ecclesie Has donationes Rogerus de Bellomonte cum prefata ecclesia dedicaretur confirmauit laudente et concedente domino suo Will[elm]o rege expugnatore Anglie et Normanorum duce concedentibus filiis eiusdem Rogerii Rob[er]to comite Mellenti et Henrico comite de Warwic in assensu et presentia Will[elm]i venerabilis Rothom[agensis] archiepiscopi et Gisleberti Ebroic[ensis] episcopi et Gisleberti Luxouiensis episcopi Hec dona aui mei Rogerii sicut superius sunt nominata et determinata ego Gualeranus comes laudo et ita libere sicuti vnquam canonici liberius habuerunt et concessa fuerunt eis concedo monachis Beccensibus in ecclesia sancte Trinitatis deo seruientibus et seruitoribus et hominibus suis consuetudines omnes et libertates quas ut superius dictum est auus meus seruitoribus et hominibus canonicorum canonicorum concessit et volo et confirmo Procedente autem tempore prefatus Rog[er]us auus meus dedit supranominate ecclesie sancte Trinitatis ecclesiam sancti Nicholai de Bellomonte et ecclesiam sancti Leonardi et ecclesiam sancti Crispini de Barco et ecclesiam sancti Albini de Bellomonte cum terris et decimis et omnibus aliis rectitudinibus predictis ecclesiis pertinentibus consilio et assensu predicti Gisleberti Ebroic[ensis] episcopi et preter hec terram vbi fuit vinea Odonis pictoris et duas mansiones duorum canonicorum super calceatam viuarii et duas domos in Nouo burgo concessit predicte ecclesie sancte Trinitatis Hec iterum dona ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte et monachis Beccensibus ibidem deo seruientibus concedo et confirmo ego Galerannus comes Mellenti Regnante rege Anglorum Henrico Robertus comes Mellenti pater meus de terris et honoribus qod in Anglia adquisierat dedit ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte manerium quoddam iuxta Hungrefort situm nomine Odeuetonam ita quietum et liberum sicut ipse habebat in dominio suo de rege Anglie Henrico Et preter hoc ecclesiam de Blenefort de donatione vxoris sue Ysabelle comitisse de Mellent et hoc fecit concedente et per cartam suam corroborante domino suo Henrico rege Anglorum Eodem fere tempore predicta Ysabelf comitissa Mellenti mater mea dedit prefate ecclesie sancte Trinitatis ad luminare videlicet ipsius ecclesie xx solidos in theloneo de Bellomonte concessu Rob[e]rti comitis Mellenti patris mei Has donationes patris et matris mee ego Galerannus comes Mellenti pro salute animarum eorum et mee sancte ecclesie superne Trinitatis et monachis Beccensibus ibidem deo seruientibus concedo et in perpetuum confirmo Radulfus pincera dedit et concessit eccesie sancte Trinitatis Bellomontensi vnam marcham argenti in Anglia de reditibus suis quoadusque aliud assederet predicte ecclesie siue in terra siue in ecclesia et hec ad duos terminos anni scilicet ad terminum Purificationis et ad terminum sancti Michaelis in vnoquoque termino dimidiam marcam vxor autem eius Auicia dedit predicte ecclesie de reditibus suis de Bellomonte xiiic solidos per annum Pater eius Rob[er]tus filius Erchemboldi dedit predicte ecclesie sancte Trinitatis duas partes decime de Claiebroc pro x solidis quos eidem ecclesie promiserat Gaufridus de Turuilla dedit supradicte ecclesie in Anglia per annum xcem solidos quousque assederet eos in aliis reditibus Osbernus mansionarius dedit predicte ecclesie circumiacentem terram ecclesie sancti Albini cum horreo suo quod ipse ibidem fecerat et in Nouo burgo vnam domum pro anima sua et vxoris eius Tustinus Fuiareat dedit prefate ecclesie vnam domum que fuit Benardi Rage Will[elmu]s de la Prea dedit eidem ecclesie agros de terra quam habebat in Mesnillo Isembert Robertus Pipardus dedit predicte ecclesie sancte Trinitatis plenariam decimam de molendino suo de Merleuilla Radulfus vicecomes de Bellomonte dedit predicte ecclesie terram quamdam quam habebat iuxta nouos molendinos Fromundus ianitor dedit predicte ecclesie vnam aream orti in capite calceate iuxta viuarium Henricus capellanus factus canonicus dedit ecclesie sancte Trinitatis omnia que habebat in ecclesiis de Normanuilla et de Chaer et hec post decessum suum in vita autem sua singulis annis x solidos Radulfus de Grolaio factus canonicus concessit predicte ecclesie ecclesiam sancti Petri de Huaneria cum terris et decimis et cum omnibus rectitudinibus eidem ecclesie pertinentibus Robertus filius G[er]mani factus canonicus concessit eidem ecclesie medietatem decimarum quas habebat in Barco in vita sua post mortem autem suam totum et domus suas de Rothomag[o] Has iterum donationes ego Galerannus comes Mellenti ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte et monachis Beccensibus ibidem deo seruientibus concedo et confirmo Post mortem Rob[er]ti comitis patris mei regnante adhuc Henrico rege Anglorum ego Gualerannus comes Mellenti pro anima patris mei Roberti comitis et mea et antecessorum meorum et parentum et amicorum in prefata ecclesia sancte Trinitatis ad honorem dei et ad amplificationem seruitii sancte illius matris ecclesie panem communem feci institui secundum consuetudinem videlicet sancte matris Ebroicensis ecclesie et aliarum ecclesiarum hanc institutionem tenentium Inprimis ergo ad hoc tale et tantum negotium dedi et concessi et confirmaui idem comes Gualerannus ecclesiam sancti Petri de Bellomontello cum terris et decimis et omnibus eidem ecclesie pertinentibus et cum omnibus que Ricardus de Bellomontello in eadem villa tenuerat tam in bosco quam in plano et in domibus et in viridariis et aliis rebus ita tamen quod Philippus decanus qui in earum rerum adquisitione ad opus sancte ecclesie Trinitatis laborauerat quamdiu vixerit nisi viuens sponte dimiserit medietatem decimarum eiusdem ecclesie cum omnibus aliis rebus eidem pertinentibus de ecclesia sancte Trinitatis teneat et habeat et aliam medietatem decimarum habeat ecclesia sancte Trinitatis ad communem panem Dedi etiam ego comes Gualerannus ad predictum panem in molendinis de Stagno de dominio meo vnum modium frumenti et molturam ipsius modii quietam in molendinis meis de Stagno Hec ego comes Gualerannus sancte Trinitati Bellomontensi dedi et canonicis que volo et concedo et iubeo et confirmo ut in perpetuum habeat supradicta ecclesia sancte Trinitatis et monachi Beccenses in ea deo seruientes Osbertus de Burneuilla monitu consilio et concessu mei domini sui concedente etiam et per cartam suam hoc illud confirmante Henrico rege Anglorum pro redemptione anime sue dedit supramemorate ecclesie sancte Trinitatis ad amplificationem predicte communitatis panis ecclesiam sancti Petri de Burneuilla cum terris et decimis et hominibus et omnibus aliis rebus eidem ecclesie pertinentibus sicut eam tenebat de eleemosina mei scilicet domini sui Gualeranni comitis Mellenti Dedit etiam cum ecclesia totum allodium suum quod in eadem villa de me hereditarie tenebat et quicquid omnino tenebat in predicta villa tam in terris quam in hominibus et omnibus aliis rebus de quocumque ea teneret Hoc donum posuit idem Osbertus super altare sancte Trinitatis me presente concedente volente et baronibus meis stantibus et videntibus Theobaldus mariscalus meus ad predictum panem dedit ecclesie sancte Trinitatis redditum vi solidorum per annum in Sarchinneio Has donationes ego Gualerannus comes Mellenti iterum concedo ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte et monachis Beccensibus diuinum officium in ea deo persoluentibus et laudabiliter confirmo Has itaque supradictas omnes donationes temporibus canonicorum factas veteres et modernas ut firmius et securius et apertius tenerentur et seruarentur predicte ecclesie sancte Trinitatis de Bellomonte Henricus rex Anglorum et dux Normannorum princeps piisimus et amator pacis anno ab incarnatione domini millesimo centesimo tricesimo primo regni sui tricesimo primo concessit collaudauit confirmauit et regia auctoritate et a deo collata sibi potestate corroborauit et illi ecclesie in perpetuum inuiolati illibateque obtinendum statuit Teste audientia et presentia Hugonis archiepiscopi Rothomag[ensis] et Joh[ann]is episcopi Luxouiens[is] et Audoeni episcopi Ebroic[ensis] diocesis et Joh[ann]is episcopi Sagiensis et Roberti de Sigillo et Nigelli nepotis Rogerii episcopi Sarisberie et Gloecestrensis comitis Rob[er]ti filii Henrici regis et Will[elm]i comitis de Varenna et mei ipsius Gualeranni comitis Mellenti aduocati ecclesie supradicte et Roberti comitis Legrecestrie et Walt[er]i Gifardi et Rabelli de Tancaruilla et Brientii filii comitis et multorum aliorum quorum nomina in alia carta sunt et ibi etiam sunt nomina testium supradictorum donationum Et sicut rex Anglorum Henricus et dux Normannorum sua auctoritate supradicte ecclesie concessit et confirmauit ita ego Gualerannus comes Mellenti eidem ecclesie Bellomontensi mea auctoritate ut aduocatus eiusdem et monachis Beccensibus imperpetuum concedo et confirmo persistentibus ibidem in dei seruitio omnes supradictas donationes tam aui mei quam patris et matris et aliorum fidelium et meas Nunc igitur quoniam bene acta antecessorum meorum non solum illibata seruare sed augere desidero eapropter in presentiarum dono deo et sancte Marie Becci et ecclesie sancte Trinitatis Bellomontensi iam in subiectone Beccensis ecclesie posite et monachis Beccensibus in ecclesia sancte Trinitatis deo seruientibus decem libratas terre in Anglia in manerio meo quod vocatur Veia Do etiam ego Gualerannus comes Mellenti tria arpenta vinee apud Mellentum in meo nouo clauso de Vals et in eadem villa vnum hospitem ad custodiendum vineam monachorum si ipsi monachi voluerint et vnam aream prati ad fenandum ecclesiam apud molendinis nouos Preter hec autem dono viridarium meum iuxta parcum Do iterum in Bellomontevilla vnam carrucatam terre quam pater meus Robertus comes Mellenti de dominica mensa dedit Bigoto Loricario et fratris eius que post mortem eorum ad dominium meum reditura erat quam idem Bigotus ad hoc sua sponte reddidit mihi Donauit etiam eidem supradicte ecclesie sancte Trinitatis Will[elmu]s filius Roberti culturam iuxta viuarium de Bellomonte quam ego Gualerannus comes Mellenti concedo deo et sancte Marie et ecclesie sancte Trinitatis et monachis Beccensibus deo ibidem seruientibus Dignitates vero omnes et consuetudines quas ecclesia sancte Trinitatis hactenus habuit tam in bosco quam in plano siue etiam in aqua in omni potestate mea volo ego Gualerannus comes Mellenti et concedo et precipio vt planarie et pacifice et honorifice habeat et teneat Et quniam non solum in actionibus secularium legum verum etiam in agendis ecclesiasticis testes idonei adhibendi sunt iccirco cum subscriptione mee proprie manus et testimonio sigilli mei nomina honestarum personarum tam secularium quam ecclesiasticarum que eidem negotio interfuerunt subscribi precepimus Ego Gualerannus comes Mellenti relegi et subscripsi Rotrocus Ebroic[ensis] episcopus Philippus Baiocensis episcopus tunc temporis ecclesie sancte Trinitatis Bellomontensis decanus Hilderius abbas Lire Heruerius de Liru Robertus de Nouo burgo Henricus de Ferrariis Will[elmu]s filius Roberti Rogerius de Bosco Matheus de Pot[er]ia Will[elmu]s de Pinu conestabilius Robertus de Formouilla dapifer Radulfus de Monte aureo camerarius Will[elmu]s de Bigart et Gislebertus frater eius Will[elmu]s de Pede in curte et Galterius frater eius Galt[eri]us Bocherius Wido de Brionio Will[elmu]s de Turreuilla Will[elmu]s de Pontisara camerarius abbatis Becci Actum publice in capitulo Becci Anno ab incarnatione domini MCXLII vi idus decembris