Charter Document - 05050012

Charter Document - 05050012


Charter Number: 05050012
Cartulary Title: Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1134 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Galerannus comes Mellenti] A reuerendo dei gratia Ebroicen[si] episcopo domino suo et patri totique capitulo sancte Marie salutem et seruitia Concedo et confirmo ecclesiam de Auyron et decimas ecclesie sancte Marie quas Rad[ulfus] de Wareb[er]uilla et filii eius Gilleb[er]tus et Rob[ertus] et Ric[ardus] dederunt ecclesie in perpetuum habendas Quod si quis auferre uel diminuere uoluerint promitto me defensurum Nunc autem de amicitia uestra confisus precor uos ut dominum et patrem spiritualem totumque capitulum ut concedatis magistro Ric[ardo] de Bello monte familiari clerico meo prebendam illam que fuit Mauricii filii predicti Rad[ulfi] Test[ibus] Rob[erto] de Nouoburgo et Will[elm]o filio Rob[er]ti et Rob[erto] de Uetulis et Rog[ero] capellano