Charter Document - 05050009
Charter Number: | 05050009 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Gvalerannus comes Mell[enti] concessi et firmaui talem pactionem inter monachos sancte Trinitatis de Bellom[onte] et Rad[u]l[fum] de Grolaio concedente hoc Rob[er]to filio meo et Simone filio Rad[u]l[fi] Rad[u]l[fus] dimisit predicte ecclesie quietam moltam de terris de Spineto quas ipse et Symon de Uacaria cognatus eius dederat ipsi ecclesie et quam moltam ipse Rad[u]l[fus] prius retinuerat quando ipse terre ecclesie collate sunt Monachi autem dimiserunt ipsi Rad[u]l[fo] quietos iii modios frumenti et v sextarios et i marcam ualentes tunc xxx unam libras et ii solidos et vi denarios quod frumentum ipse Rad[u]l[fus] debebat monachis Simon uero filius eius recepit coram me v solidos Carn[otensium] ex recognitionem pro hac re Et ita nichil omnino retinuit Rad[u]l[fus] in prescriptis terris preter decimam Et sicut determinatum est posuit Rad[u]l[fus] per unum candelabrum super altare ecclesie me astante et quod ad me pertinebat quietum dimittente [Actu]m est publice in claustro ecclesie sancte Trinitatis anno ab incarnatione domini mclxii xii k[a]l[endas] augusti T[estibus] Rotb[erto] filio comitis Rog[er]o capellano Will[elmo] de Pinu Rad[u]l[fo] Harpin et Will[elmo] filio eius Will[elmo] de Veliis Gaut[er]o vicecom[ite] et Sarraceno Giroldo mansionario et Rotb[erto] fratre eius Stephano filio Haimerici et compluribus aliis Heruico priore tunc procurante res ipsius ecclesie