Charter Document - 05050004
Charter Number: | 05050004 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1120 - 1131 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In primis ergo ad hoc tale et tantum negotium dedit et concessit et confirmauit idem comes Gualerannus e[cclesiam sancti Petri de Bellomontello] cum terris et decimis et omnibus eidem ecclesie pertinentibus et cum omnibus que Ricardus de Bellomontello in eadem uilla tenuerat tam in bosco quam in plano et in domibus et in viridariis et aliis rebus ita tamen quod [Philippus decanus qui in earum rerum] adquisitione ad opus ecclesie sancte Trinitatis laborauerat quam diu vixerit nisi uiuens sponte dimiserit medietatem decimarum eiusdem ecclesie cum omnibus aliis rebus eidem pertinentibus de ecclesia sancte Trinitatis teneat et habeat et [aliam medietatem decimarum habeat] ecclesia sancte Trinit[atis] ad communem panem Dedi etiam ego comes Gualer[annus] ad predictum panem in molendinis [de Stagno de dominio suo unum modium frumenti et molturam illius modii quietam in molendinis meis de Stagno Hec ego comes Gualerannus sancte Trinitati Bellomontensi dedi et canonicis que volo et concedo et iubeo et confirmo ut in perpetuum habeat supradicta ecclesia sancte Trinitatis et monachi Beccenses in ea deo seruientes]