Charter Document - 05050001
Charter Number: | 05050001 |
---|---|
Cartulary Title: | Acts of Waleran II, Count of Meulan and Worcester, 1104-1166 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1142 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de l'Eure - H 711 (f37v) |
Charter:
Gualerannus comes Mellenti A uxori sue et Roberto de Nouoburgo et prepositis de Ponte audomer et balliuis et omnibus hominibus suis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me dedisse Alano pincerna rio meo in feodo et hereditate c solidos per annum de stalis meis Pontis audomer donec ei in terra escangium suum donem Quare uolo et firmiter precipio quod eos plenarie habeat Precipio autem quatinus uxorem suam et omnia sua custodiatis et manuteneatis ita quod nullus eum in aliquo minuat nec ei iniuriam faciat Testibus Willelmo capellano Willelmo de Pinu Roberto de Formouilla Radulfo de Manniuilla Roberto Rosell