Charter Document - 05049998
Charter Number: | 05049998 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Vidimus |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus tam presentibus quam futuris nos infra scriptas litteras vidisse formam que sequitur continentes [] Nos autem financiam seu financias predictas prout suprascripte sunt ratas et gratas habentes easdem volumus laudamus et tenore presentium approbamus concedentes eisdem religiosis ut ipsi et successores eorum predicta sic acquisita in posterum tenere possint absque prestatione financie et absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo in omnibus aliis jure et nostro et quolibet alieno Quod ut ratum et stabile perseveret presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri Actum Parisius anno Incarnationis Dominice MCCC quarto mense maii
Markups
Names Markup:
Philippus Dei gratia Francorum rex notum facimus tam presentibus quam futuris nos infra scriptas litteras vidisse formam que sequitur continentes []embed Nos autem financiam seu financias predictas prout suprascripte sunt ratas et gratas habentes easdem volumus laudamus et tenore presentium approbamus concedentes eisdem religiosis ut ipsi et successores eorum predicta sic acquisita in posterum tenere possint absque prestatione financie et absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi salvo in omnibus aliis jure et nostro et quolibet alieno Quod ut ratum et stabile perseveret presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri Actum Parisius anno Incarnationis Dominice MCCC quarto mense maii