Charter Document - 05049037

Charter Document - 05049037


Charter Number: 05049037
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1318
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Alienor de Monteforti comitissa Vindocinensis et domina Bertaudicurie salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum religiosi viri abbas et conventus monasterii beate Marie Vallium Sarnaii sint et fuerint in longa et pacifica possessione habendi et percipiendi apud Bertaudicuriam per manus nostras annuatim inter festum beati Remigii et Omnium Sanctorum viginti septem sextaria bladi ad mensuram consuetam quod bladum dicitur bladum de me stivis racione cujusdam carte cui presentes littere sunt annexe Nos consencientibus Buchardo Johanne et Petro filiis nostris dictam possessionem viginti septem sextariorum bladi predicti modo quo dicitur volumus ratificamus et ex certa scientia predictis religiosis in perpetuum confirmamus concedentes eisdem insuper et donantes in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime nostre et omnium amicorum nostrorum tria sextaria bladi predicti et ad mensuram predictam una cum predictis viginti septem sextariis capienda et percipienda anno quolibet loco et termino supradicto volentes quod predicti religiosi illis triginta sextariis dicti bladi sint contenti nec de omnibus et singulis ad que eis et dicto monasterio tenebamur et teneri poteramus quoquomodo aliud de cetero petere debebunt a nobis et nostris successoribus nec etiam petere tenebuntur obligantes ad hoc nos et heredes nostros promictentes eciam bona fide quod contra hujusmodi confirmacionem et concessionem non veniemus nec venire faciemus per aliquem in futurum In cujus rei testimonium et munimen sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Datum anno Domini millesimo trecentesimo septimo decimo mense januario