Charter Document - 05041040

Charter Document - 05041040


Charter Number: 05041040
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1320
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis sede vacante salutem in Domino Noveritis nos anno Domini millesimo trecentesimo decimo nono die mercurii post festum Purificationis Virginis gloriose in quodam instrumento sigillo curie Parisiensis et sigillo quondam bone memorie magistri Johannis Ducis quondam cantoris Rothomagensis sigillato et super testamento seu ultima voluntate ejusdem magistri Johannis confecto vidisse legisse ac de verbo ad verbum transcribi fecisse quandam clausulam contentam in eodem testamento formam que sequitur continentem Item lego abbatie Vallium Sarneii domos meas quas habeo apud Carnotum quas emi a Maria Scotensi juxta portam de Valleya dum tamen cantent qualibet die im perpetuum unam missam de Requiem pro remedio anime mee et parentum meorum ita tamen quod abbas et conventus dicti loci dictas domos admortizabunt et admortizari facient infra annum a die obitus mei computandum pro qua admortizatione dono eis et quicto centum libras turonenses in quibus michi tenentur ex causa mutui sibi facti prout in litteris abbatis plenius continetur Si vero dictas domos infra annum ut dictum est admortizari non fecerint aut hoc facere non potuerint volo quod dicte domus vendantur per executores meos inferius nominandos et quod pecunia inde habita una cum dictis centum libris michi a dictis abbate et conventu debitis ut dictum est pauperibus civitatis et dyocesis Carnotensis erogentur prout eisdem executoribus visum fuerit melius expedire Transcriptum autem hujusmodi clausule fieri fecimus sub sigillo curie Parisiensis predicte salvo jure cujuslibet alieno Datum anno et die mercurii supradictis Collatio fit per me R de Mara et per G Henke