Charter Document - 05032690

Charter Document - 05032690


Charter Number: 05032690
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Dicit in jure coram vobis domine judex Petrus de Bretigniaco miles tutor legitimus seu curator filiorum quondam defuncti Philippi de Eurevilla militis contra abbatem et conventum Vallis Sarnay eosdem re conveniendo quod cum filii dicti defuncti succedant et sint heredes ejusdem dicti abbas et conventus ceperunt seu capi fecerunt a tempore mortis dicti defuncti in quodam molendino sito apud Buisson quod fuit dicti defuncti usque ad duos modios bladi et dimidium hereditatem dicti defuncti ex pilando antequam ab ipsis seu aliquo eorum nomine adita esset hereditas seu antequam res hereditarie ab eisdem seu nomine ipsorum essent possesse Quare petit dictus Petrus nomine tutoris dictorum filiorum dictos abbatem et conventum condempnari et condempnatos compelli ad reddendum eidem predictos duos modios bladi et dimidium Et hec dicit et petit salvo sibi juris beneficio in omnibus protestans de probando quod sibi sufficiat de premissis et de expensis suis factis et faciendis in lite sibi loco et tempore refundendis