Charter Document - 05031795

Charter Document - 05031795


Charter Number: 05031795
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Lunar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Preterea volo et dispono quod si contingat ecclesiam fieri in Campo Aquiline quod rector ecclesie habeat [et perci]piat in horreo meo Campi Aquiline annis singulis tria sextaria bladi et tria sextaria avene [annui] redditus in festo sancti Remigii eidem persolvenda ita tamen quod rector ecclesie qui pro tempore fu[erit] in die obitus mei anniversarium meum in eadem ecclesia faciat et facere teneatur Si vero in loco predi[cto] ecclesiam ut dictum est fieri non contingat volo quod monachi sive conventus beate Marie Vallium Sarneii in quarum abbatia meam sepulturam elegi habeant et recipiant annis singulis in festo beati Remigii tres minas bladi et tres minas avene et monachi sive conventus ecclesiarum Grandis Campi et Gaudii Vallis videlicet quelibet ecclesia unum sextarium bladi et unam minam avene annis singulis in eodem festo beati Remigii in horreo meo Campi Aquiline ita quod faciant ac facere teneantur annis singulis anniversarium meum in die obitus mei Item testamentum Eustachie relicte predicti Johannis de Condeto sigillatum sub sigillo magistri de Gambesiolo tunc curati ejusdem Eustachie cui sigillo et testamento fidem adhibemus in quo testamento inter cetera continetur quedam clausula que sequitur Ceterum volo et ordino in testamento meo quod si contigerit ecclesiam fieri in Campo Aquiline quod rector ecclesie ejusdem habeat et percipiat annis singulis in festo beati Remigii in horreo nostro Campi Aquiline super heredes seu successores meos hereditatem nostram dicti loci pro tempore tenentes seu possidentes pro rata ipsos contingente tria sextaria bladi et avene pro toto pro anniversario meo annis singulis in die obitus mei in ipsa ecclesia a rectore sive capellano loci ejusdem faciendo Si vero ibidem ecclesiam fieri non contigerit volo quod abbacia Vallium Sarneii in dicto orreo nostro annis singulis in festo beati Remigii habeat et percipiat ut dictum est de predictis tribus sextariis bladi et avene terciam partem et abbacia Grandis Campi similiter terciam partem et abbacia Gaudii Vallis similiter terciam partem in dicto festo beati Remigii sicud superius est expressum ita tamen quod monachi trium abbaciarum predictarum annis singulis in die obitus mei anniversarium meum faciant et facere teneantur Preterea in nostra presencia constitutus magister Johannes de Condedo clericus filius et heres dictorum Johannis et Eustachie una cum aliis et executor testamentorum eorumdem prout in dictis testamentis continetur asserens se tenere et possidere jure hereditario partem ipsum contingentem in terris que fuerunt patris et matris sue predictorum de quibus fr[uctus] proveniunt ad horreum predictum de Campo Aquiline et confitens predictos Johannem et Eustachiam parentes suos [defunctos] ut dictum est in testamentis suis ordinasse et voluisse fieri in ultima voluntate sua et promisit fide prestita se satisfacturum quolibet de cetero dictis religiosis Vallium Sarneii de dicta donatione pro dictis anniversariis faciendis in dicta ecclesia pro portione ipsum contingente in premissis quamdiu vixerit et predicta possidebit et heredes sive successores suos post decessum suum pro portione quemlibet contingente in successione ipsius de premissis asserens tamen in Campo Aquiline nullam ecclesiam post predicta legata sive testamenta fuisse constitutam sive etiam institutam se et heredes suos quoad premissa tenenda et inviolabiliter observanda dictis religiosis obligando promittens sub dicta fide quod contra premissa vel aliquid de premissis per se vel per alium non veniet in futurum nec venire aliquatenus attemptabit In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum anno Domini MCC septuagesimo septimo die lune predicta