Charter Document - 05031555
Charter Number: | 05031555 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Theobaldus de Piativillari miles asserens quod habebat ex hereditate sua et tanquam suas possidebat quandam peciam terre arabilis tria sextaria seminis capientem sitam apud Crucem Sancti Germani [] Eremburgis vero uxor dicti Theobaldi voluntate spontanea non vi nec dolo ad hoc inducta et de assensu et voluntate predicti sui mariti venditionem et quitationem predictas voluit laudavit concessit et approbavit et dictas res venditas omnes et singulas et dotalicium et omne aliud jus quod in eis omnibus et singulis habebat et habere poterat quitavit dictis religiosis in futurum et de dicto dotalicio se in manu nostra deseisivit promittens per fidem suam quod ratione dotalitii aut alia aliqua ratione non veniet per se vel per alium contra premissa vel aliquod premissorum In cujus rei testimonium et munimen sigillavimus presentes litteras sigillo curie Carnotensis Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto mense decembri