Charter Document - 05030991
Charter Number: | 05030991 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis archidiaconi Carnotensis in decanatu Ruppifortis salutem in Domino sempiternam Noveritis quod Nicholaus de Furno clericus et Christiana ejus uxor recognoverunt se habere et possidere ex proprio conquestu suo quandam domum seu manerium sitam apud Sanctum Arnulphum inter Domum Dei ex una parte et domum Gaufridi Renoart ex altera in censiva et dominio religiosorum virorum abbatis et conventus Vallium Sarnaii oneratam duobus solidis turonensibus annui census in festo sancti Remigii persolvendis super quam domum asseruerunt et confessi sunt dicti conjuges se dedisse et contulisse in puram et perpetuam elemosinam predictis abbati et conventui et eorum monasterio in perpetuum octo solidos turonenses augmentati census una cum duobus solidis censualibus antedictis sine spe revocandi donatione facta solempniter inter vivos ita quod dicti religiosi super dictam domum decem solidos annui census in dicto festo sancti Remigii ex nunc in perpetuum percipient et habebunt promittentes [] In cujus rei testimonium et munimen ad petitionem dictorum conjugum sigillum curie predicte presentibus litteris duximus apponendum salvo jure cujuslibet Datum anno Domini millesimo trecentesimo die sabbati post festum beate Marie Magdalene