Charter Document - 05030983
Charter Number: | 05030983 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Symon Morelli de Joiaco et Perrochia ejus uxor asserentes se habere tenere et possidere ratione ipsius Symonis hereditatis quoddam herbergamentum cum pertinenciis continens tres domos cum virgulto situm apud Joiacum juxta campum Arnulphi Naquart ex una parte et juxta herbergamentum Johannis Morel ex altera et unum arpentum vinee situm in territorio de Joyaco juxta vineam Johannis de Vado ex una parte et juxta vineam dicti Johannis Morel ex altera ac etiam tres minas terre sitas in territorio du Marois juxta terram Ade Morel ex una parte et juxta terram predicti Johannis Morel ex altera que res omnes site sunt in censiva et dominio religiosorum virorum abbatis et conventus monasterii Vallium Sarnei debentes per totum dictis religiosis sex solidos turonenses censuales in festo sancti Remigii annuatim de communi eorum assensu vendiderunt predicti Symon et Perrochia ejus uxor et ex causa venditionis concesserunt predictis abbati et conventui nomine suo et monasterii sui predicti viginti solidos turonenses annui redditus seu supercensus percipiendos et habendos annis singulis a dictis religiosis seu eorum mandato super dictis rebus una cum dicto censu in dicto festo sancti Remigii in futurum pro precio duodecim librarum carnotensium [] Et nos hiis auditis dictos venditores presentes et consentientes ad premissa omnia ad singula tenenda et complenda ut dictum est in scriptis sententialiter condempnamus In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini MCC nonagesimo nono die sabbati ante festum beatorum Symonis et Jude apostolorum Fland[]