Charter Document - 05030978
Charter Number: | 05030978 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis ego Matheus dominus Marliaci miles salutem in Domino Noverint uuiversi tam presentes quam futuri quod cum viri religiosi abbas et conventus Vallium Sarnaii perceperint et receperint singulis annis apud Merlentum tredecim libras parisienses ex dono et elemosina bone memorie dominorum Mathei et Bucardi antecessorum meorum quondam dominorum Marliaci et sint in possessione easdem recipiendi pacifice et quiete per septuaginta duos annos et amplius quatuor terminis infrascriptis videlicet prima die martii sexaginta quinque solidos parisienses prima die junii sexaginta quinque solido prima die septembris sexaginta quinque solidos et prima die decembris sexaginta quinque solidos sicut in litteris predictorum antecessorum meorum vidi plenius contineri Item cum prefati religiosi receperint annuatim apud predictum locum predictis terminis viginti solidos parisienses videlicet quinque solidos in quolibet termino supradicto quos bone memorie dominus Matheus charissimus pater meus quondam cubicularius Francie eisdem viginti duobus annis elapsis perpetuo redditu in suo legaverat testamento Ego predictorum antecessorum meorum vestigia libenter amplectens predicta omnia rata et grata habeo et per appositionem sigilli mei presentibus litteris eisdem religiosis in perpetuum confirmo mandans et precipiens omnibus ballivis et prepositis meis quatenus sine dilatione aliqua vel contradictione reddant et solvant predictis religiosis singulis annis in perpetuum quolibet terminorum predictorum predictos septuaginta solidos parisienses super reditibus dicti loci Datum anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo die sabbathi ante dominicam qua cantatur Invocavit me